- PEDUM Exercitia
- PEDUM Exercitiaantiquissima fuêre. Namque agrestes prisci mulium erant in venationibus, itaque amabant pedum exercitia. Et sane ingressus communior motus, quam manuum est. Quippe manus uni homini data est a natura, pedes etiam aliis: quamquam manuum nobis usus, quam pedum, prior quia facilior. Hinc itaque prima saltatio in pedibus fuit: quem motum, cum prius rudis esser, postquam certis legibus variâssent et composuissent, ὄρχησιν privatô nomine Graeci dixêre. Latinis rudem illum, saltum, hunc saltationem appellantibus. Proxima fuit manuum motio, quam χειρονομίαν vocavêre: postea pro vitae genere ac modo, accessiones factae multae, Calathi, Abaci, Rotae, Gladii, Hastae, Thyrsi, Pilae, atque huiusmodi, uti pluribus docet I. C. Scaliger d. l. c 18. Vide quoque supra ubi de Cursu.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.